/p. 467/ graviter infensa [humoris] qualitas, quae quoties exagitatur
ac in cerebrum prorepit atque ea feriente,
cerebro contrapugnante, quasi colluctatione
quadam fit epilepsia. Alex. – Huius fomes ubi
delitescit? I. C. – Modo in cerebro, modo in ore
ventriculi nonnunquam et in alijs distantioribus
sedibus, e quibus furtim per caecos ductus
in cerebrum serpit et progreditur. Alex. – At
cur horum symptomata efficiuntur saeviora,
cum vel Luna impleri, vel inchoari incipit? Forsitan
Lunae Daemon Hasmodai hanc calamitatem
clademque infert? I. C. – Humida corpora
ciboque et coelo utentes humido, huic malo
sunt magis oportuni. Hinc videmus impuberes
et mulieres potissimum infestari, quos derelinquere
solet circa annum quintum et vigesimum,
quia tunc augescit calor nativus, qui siccum
temperamentum inducit. Quare non mirum,
o Alexander, si horum symptomata gravius
invalescant, ubi Luna impletur, vel inchoatur,
tunc enim humores maxime redundare
constat. Quapropter Dei Filius et Deus ipse,
ne perfidi Hebraei calumniari possent Lazarum
non vere mortuum fuisse, sed herculeo
morbo correptum, illum quatriduanum in
vitam postliminio revocavit. Siquidem expleto
septuaginta horarum curriculo, humores
sisti contingit, quod Luna eo temporis spatio
unum zodiaci signum peregerit cuius vi humorum
decursus in corporibus perficitur. Alex. – Nihil
doctius excipi potest, sed, quaeso, nunc de fascinationibus
pertractemus. I. C. – Libentissime.